라틴어 문장 검색

Quam inportunum plenumque odii sit futilis inanisque loquacitas, et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 1:1)
Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 14:1)
Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis industriam atque has undiquevorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si versus Euripidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus usus, tamquam ἡδυπαθείασ edendi repertas esse, non per usum vitae necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciviam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 7:1)
Complorationem deinde tam acerbae rei et odium in Verrem detestationemque aput civis Romanos inpense atque acriter atque inflammanter facit, cum haec dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:1)
Quod cum sit publica detestatione communique odio dignum, in ipsis hominem primordiis, dum fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturae manus interfectum ire, quantulum hinc abest, iam perfectum, iam genitum, iam filium proprii atque consueti atque cogniti sanguinis alimonia privare?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 10:1)
Isdem comitiis, quae calata appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 4:1)
Prius horum praestat certe integritas adhibita, verum ea ipsa praedicata et ex professo, idque cum detestatione corruptelarum etiam posterius assequitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:9)
quoniam pervicax contumacia plerumque saevientem fatigat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 11:4)
traditam Tiberio pervicax adulter contumacia et odiis in maritum accendebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장7)
duorum egressus coli, duo esse praetoria, pervicacibus magis et impotentibus mulierum iussis quae Oppiis quondam aliisque legibus constrictae nunc vinclis exolutis domos, fora, iam et exercitus regerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장9)
At Agrippina pervicax irae et morbo corporis implicata, cum viseret eam Caesar, profusis diu ac per silentium lacrimis, mox invidiam et preces orditur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 53장1)
sed pervicaci accusatione conflictatus postremo defensionem omisit ac lege repetundarum damnatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장4)
quaedam apud Galbae auris praefectus Laco elusit, ignarus militarium animorum consiliique quamvis egregii, quod non ipse adferret, inimicus et adversus peritos pervicax.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 26장4)
quaestorius adhuc a Paeto Thrasea gener delectus e moribus soceri nihil aeque ac libertatem hausit, civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis vitae officiis aequabilis, opum contemptor, recti pervicax, constans adversus metus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장4)
At ille pervicacis ad omnia, quae agitasset, animi peregrinorum militum contionem advocari iubet Macedonibus intra castra cohibitis et, cum frequentes coissent, adhibito interprete talem orationem habuit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION